- MUTATIONES
- MUTATIONESloca in viis regalibus, ubi veredi velanimalia, apud Romanos olim, mutabantur in Cursu publieo, ut et equi ipsi: in LL. 34. 36. 53. 58. 60. de Cursu publ. l. 9. de Tribut. Cod. Theodos. alibique passim: Graecis' Αλλαγαὶ, apud Annam Comnenam p. 139. Fiebat autem Mutatio veredorum in singula sex milia. Graeci, Καὶ ἡ παῤ ἡμῖν ἐπινοημένη εἰς ὑπουργίαν τῶ βασιλικῶν προςτάξεων ἀλλαγὴ διὰ τῶ κοντούρων μίλια ἕξ, ἤγουν ςτάδια τετταράκοντα πέντε. Itaque legitimum erat tres aut quatuor Mutationes fieri in unam Mansionem: at in Itinerario Hierosolymitano, ut plurimum duae Mutationes pro una Mansione recensentur. In Syria ab Antiochia Tyrum usque in milia CLXXIV. mutationes XX. mansiones XI. Et in Italia, fit summa ab ancona usque Capuam milia CCLXXXIX. mutationes XXV. mansiones XIII. Et sub finem, Fit omnis summa ab urbe Roma Mediolanum usque milia CCCCXVI. mutationes XLII. mansiones XXIV. Quô pactô semel tantum mutare sunt soliti. Alibi triplae numerantur Mutationes ad Mansiones, ut in Galliis: A Burdigala Arelate usque milia CCCLXXI. mutationes XXX. mansiones XI. Item, ab Arelato Mediolanum usque milia CCCLXXV. mutationes LXIII. mansiones XXII. etc. Salmas. ad Solin. p. 495. Vide quoque supra, in voce Mansio. Atapud Scriptores Ecclesiae Romanae Mutationes Presbyteri: quae alias Introitus, Graecis Ε᾿νθρονιςτικὰ, praestationes sunt, domino loci, in quavis mutatione Sacerdotum seu Curionum fieri solitae, uti docet Car. du Fresne in Glossar. Vide supra Enthronisticum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.